- ASCUS
- I.ASCUSGigas, qui Dionysium vinctum cum Lycurgo in fluvium coniecit. Steph. in Damasco.II.ASCUSin suspenso, in L. Sal. quid sit, hinc forte patebit Ascus, navicula seu scapha est, Anglo-Saxonibus Asc: secundum quosdam ex Graeco ἀςκὸς, utris, unde χεδία δερματίνη, ἐξ ἀςκῶν, navigium coriaceum ex utribus, de quo supra in voce Ascogephri: vide quoque in Ascitae. Cuiusmodi sunt scaphulae, quibus in paludibus et stagnis piscatores utuntur, quasque etiamnum Nascon et Ascon vocari, auctor est Bignonius. Wendelinus inde vocem Flandricam schut seu sevet, i. e. scapha parvula, ortam putat, quae catenâ iactâ circum arborem in ripa stantem alligatur serâque clauditur, magnâ eius parte interim, dum illic haeret, demersâ, ita ut de arbore dependeat. Ita autem L. Sal. tit. 23. §. 4. Si quis ascum de intro clavem repositam et in suspenso pro studio positum furaverit. Car. du Fresne Glossar. nbi loca aliquot in Hollandia et provinciis vicinis, Ascoloa, Ascodilf, Ascoburg, etc. quasi Portus Ascorum, Fossa Ascorum, Burgum Ascorum, etc. appellara fuisse putat, aliter sentiente Iacobo Eyndiô. Vide supra in voce Ascogrephi et Ascomanni.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.